Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

[Cap. IV]. "Unde non frustra illa tria distinxit Apostolus: "lignum, foenum, stipulam,"quae illi aedificant, qui , etsi aliena non rapiunt, rebus tamen infirmitati concessis, aliqua dilectione inhaerent; qui secundum suos amandi haec modos diutius, ut "lignum,"vel minus, ut "foenum,"vel minimum, ut "stipula,"ignem sustinebunt. Qui vero superaedificant "aurum, argentum , lapides pretiosos,"de utroque igne securi sunt, non solum de illo aeterno, qui cruciaturus est impios in aeternum, sed etiam de illo emendatorio, quo purgabuntur quidam salvandi".

Hic obiici potest: Si per "lignum, foenum, stipulam," venialia intelliguntur peccata, et nullus est adeo perfectus, qui venialiter non peccet, ergo qui "aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos," aedificant etiam "lignum, foenum, stipulam;" ergo per ignem transibunt.

Ad quod dicimus, quia non omnis qui venialiter peccat, "lignum, foenum, stipulam" aedificat; sicut e converso non omnis qui contemplatur Deum et diligit proximum et opera bona facit, aedificat "aurum, argentum, lapides pretiosos." Et tamen in "auro" intelligitur contemplatio Dei, in "argento" dilectio proximi, in "lapide pretioso" bona opera. Sed et ilii qui aedificant "lignum, foenum, stipulam," Deum contemplantur, et proximum diligunt, et opera bona faciunt, nec tamen aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4