Capitulum 5
Capitulum 5
[Cap. V]. Haec enim aedificat qui sic illa tria facit, ut cogitet quae Dei sunt, quomodo placeat Deo. " "Lignum"vero et "foenum"et "stipula"accipi possunt saecularium rerum, quamvis licite concessarum, tales cupiditates, ut amitti sine animi dolore non possint". Haec ergo aedificat is qui cogitat quae mundi sunt, quomodo placeat mundo, "qui circa divitias suas quodam carnali tenetur affectu, et tamen ex eis multas eleemosynas facit, nec pro eis aliquid fraudis vel rapinae molitur".
Ex his igitur patet, quod non idem homo simul haec et illa aedificat. Illa enim aedificatio perfectorum tantum est, qui non cogitant placere mundo, sed tantum Deo; qui etsi venialiter aliquando peccant, fervore caritatis ita absumitur in eis peccatum , sicut gutta aquae in camino ignis; et ideo nunquam secum portant cremabilia. Haec autem inferior aedificatio minorum est, qui non tantum Deo, sed et mundo placere cogitant, Deum tamen praeponunt. Si vero mundum praeponerent, non superaedificarent, sed destruerent fundamentum .
Affectiones igitur carnales, quibus dediti sunt, domibus, coniugibus, possessionibus, ita ut nihil praeponatur Christo, illis tribus significantur; quae in mentes perfectorum non cadunt, etsi alia venialia admittant; in cordibus vero minorum interdum durant usque in finem, qui cum talibus aedificiis transeunt, sed dissolventur in igne; ipsi vero merito fundamenti salvi erunt, gravissimam tamen sentient poenam. Ex quo apparet, quantam hic misericordiam exhibet Deus, et quantam ibi, exerceat severitatem ,cum pro eodem peccato multo gravius ibi puniat quam hic.
On this page