Capitulum 2
Capitulum 2
Quid sil Sacramentum et res.
Post praedicta restat investigare, quid in actione poenitentiae sil Sacramentum et res. Sacramentum enim signum est sacrae rei; quid igitur hic signum est, et quae est res sacra huius signi ?
Quidam dicunt, Sacramentum hic esse quod exterius tantum geritur, scilicet exterior poenitentia, quae est signum interioris poenitentiae, scilicet contritionis cordis et humiliationis.
Quod si est, non omne Sacramentum evangelicum id efficit, quod figurat; exterior enim poenitentia non efficit interiorem "," potius interior causa est exterioris.
Sed ad hoc inquiunt illi, hoc esse intelligendum de illis Sacramentis, quae in novo Testamento instituta sunt, ut est Sacramentum baptismi, confirmationis et corporis Christi. Sacramentum vero poenitentiae , sicut et coniugii , ante tempus gratiae, etiam a primordio humani generis fuit. Utrumque enim institutum fuit in primis parentibus.
Item, si exterior poenitentia Sacramentum est, et interior res Sacramenti, saepius praecedit res Sacramentum, quam Sacramentum rem.
Sed nec hoc inconveniens est: nam et in aliis Sacramentis, quae efficiunt quod figurant, hoc saepe contingit.
Quidam autem dicunt, exteriorem poenitentiam et interiorem esse Sacramentum, nec duo Sacramenta, sed unum, ut species panis et vini non duo sunt Sacramenta, sed unum. Et sicut in Sacramento corporis, ita etiam in hoc Sacramento dicunt aliud esse tantum Sacramentum, scilicet exteriorem poenitentiam, aliud Sacramentum et rem, scilicet interiorem poenitentiam, aliud rem et non Sacramentum, scilicet remissionem peccatorum. Interior enim poenitentia et res est Sacramenti, id est exterioris poenitentiae, et Sacramentum remissionis peccati, quam et signat et facit. Exterior quoque poenitentia et interioris signum est et remissionis peccati .
On this page