Capitulum 1
Capitulum 1
Si peccata dimissa redeant.
Cumque multis auctoritatibus supra sit assertum, in vera cordis contritione peccata dimitti ante confessionem vel satisfactionem ei etiam, qui aliquando in crimen relapsurus est, quaeritur, si post cordis contritionem confiteri contempserit, vel in peccatum idem vel simile reciderit, an peccata dimissa redeant.
Cuius quaestionis solutio obscura est et perplexa, aliis asserentibus, aliis econtra negantibus, peccata semel dimissa ulterius replicari ad poenam.
Ambrosius ait: "Donate invicem, si alter in alterum peccet; alioquin Deus repetit dimissa. Si enim in his contemptus fuerit, sine dubio revocabit sententiam, per quam misericordiam dederat, sicut in Evangelio de servo nequam legitur, qui in conservum suum impius deprehensus est".
Item Rabanus: "Nequam servum tradidit Deus tortoribus, quoadusque redderet universum debitum; quia non solum peccata quae post baptismum homo egit, reputabuntur ei ad poenam, sed etiam peccata originalia, quae in baptismo ei sunt dimissa ""."
Item Gregorius: "Ex dictis evangelicis constat, quia, si non ex corde dimittimus quod in nos delinquitur, et hoc rursum exigitur, quod iam nobis per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus".
Item Augustinus: "Dicit Deus: "Dimitte, et dimittetur tibi;"sed ego prius dimisi, dimitte vel postea. Nam si non dimiseris, revocabo te, et quidquid dimiseram, replicabo libi".
Item: "Qui divini beneficii oblitus, suas vult vindicare iniurias, non solum de futuris peccatis veniam non merebitur, sed etiam praeterita, quae iam sibi dimissa credebat, ad vindictam ei replicabuntur".
Item Beda: " "Revertar in domum meam", etc. Timendus est iste versiculus, non exponendus, ne culpa, quam in nobis exstinctam credebamus, per incuriam nos vacantes opprimat".
Item: "Quemcumque enim post baptisma sive pravitas haeretica, seu mundana cupiditas arripuerit, mox omnium prosternet in ima vitiorum".
Item Augustinus: "Redire dimissa peccata, ubi fraterna saritas non est, apertissime Dominus in Evangelio docet in illo servo a quo Dominus dimissum debitum petiit, eo quod ille conservo suo debitum nollet dimittere".
Quibus opponitur: Si quis pro peccato, de quo poenituit et indulgentiam accepit, iterum punitur, non videtur iustum; si punitur pro eo quod peccavit, et non emendavit, iustitia est aperta; si vero requiritur quod fuerat condonatum, vel iniustitia est, vel iustitia occulta. Videtur etiam Dens "bis in idipsum indicare," et "duplex tribulatio consurgere" ; quod Scriptura negat.
Sed ad hoc potest dici, quod neque duplex tribulatio consurgit, neque indicat Deus bis in idipsum. Hoc enim fieret, si post condignam satisfactionem et sufficientem poenam iterum puniret; sed non satisfecit digne et sufficienter qui non perseveravit. Debuit enim iugem peccati habere memoriam, non ad faciendum, sed ad cavendum; debuit non "oblivisci omnes retributiones Dei", quae tot sunt, quot peccatorum remissiones; tot ergo debuit cogitare dona Dei, quot mala sua, ac pro illis usque in finem gratias agere. Sed quia ingratus "ad vomitum sicut canis rediit", anteacta bona mortificavit, et peccatum dimissum revocavit, ut, cui humiliato Deus ante peccatum dimiserat, eidem post elato et ingrato imputet.
Sed quia absonum videtur, ut peccata dimissa iterum impuiterum, placet quibusdam , neminem pro peccatis semel dimissis iterum a Deo puniri; sed ideo dicuntur dimissa redire et imputari, quia propter ingratitudinem ita reus et peccator constituitur, ut ante fuerat. Sic enim quod dimissum fuerat dicitur exigi, quia remissionis perceptae ingratus ita reus fit, ut ante fuerat.
On this page