Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

De iteratione huius Sacramenti.

Quaerunt aliqui, si hoc Sacramentum iterari possit, cum baptismus et alia quaedam Sacramenta semel suscepta non iterentur .

Augustinus dicit, "Sacramentum non iterandum, et Sacramento faciendam non esse iniuriam" ; sed hoc dicit Augustinus, ubi agit de Sacramento baptismi et ordinationis.

Unde non videtur illud generaliter accipiendum, sed de Sacramento baptismi, confirmationis et ordinationis, quae nullatenus repetenda sunt, quia semel tantum non saepius datur baptismus, confirmatio et ordinatio. Sacramentum vero altaris et poenitentiae et coniugii saepe iterari videtur; quia saepe Sacramentum corporis percipitur, frequenter poenitentia agitur, conjugium saepe contrahitur.

Quare ergo unctio similiter non potest iterari? Si morbus non revertitur, medicina non iteretur; si vero morbus non potest cohiberi, quare debet medicina prohiberi? Sicut oratio iterari potest, ita et unctio iterari posse videtur; utraque enim illic commemorat lacobus, et utrumque alteri cooperatur ad conferendam alleviationem corporis et animae. Cur ergo negetur, unctionem super infirmum posse iterari ad impetrandam saepius sanitatem mentis et corporis, cum propter idem saepe iteranda sit oratio?

Quidam autem de omni Sacramento intelligi volunt, quod non sit iterandum, scilicet secundum totum illud, quod pertinet ad Sacramentum, dicentes, quaedam Sacramenta saepius posse suscipi, quaedam vero non; nec tamen quae saepius sumuntur totaliter iterantur, ut Sacramentum altaris et unctionis, quae licet saepius sumantur, tamen, quia non iterum benedicitur eadem hostia vel idem oleum, non iteratur Sacramentum cum iniuria.

Sed dicet quis: Sic et baptismus non iteratur, etsi aliquis frequenter baptizetur, dum eadem aqua non iterum benedicatur.

Sed aliud est, inquiunt illi, de benedictione aquae qua fit baptismus, aliud de benedictione panis et olei. Potest enim baptismus celebrari in aqua etiam non benedicta, quia illa benedictio pro reverentia lanium fit et decore, non virtute Sacramenti. Sed corpus Christi non potest confici nisi de pane consecrato, nec unctio illa fieri potest nisi de oleo ab episcopo sanctificato ; ideoque illa sanctificatio ad virtutem Sacramenti pertinere videtur. In coniugio quoque semel tantum benedicitur quisque, non saepius. Benedicitur enim, ut ait Ambrosius, cum prima et non cum secunda uxore.

Si igitur cum dicitur, Sacramentum non esse iterandum, nec iniuria ei facienda, rationem dicti referas ad sanctificationem rei, qua Sacramentum expletur, de omni Sacramento generaliter id verum est. Si vero ad susceptionem Sacramenti, de quibusdam verum est, quod non iterantur crebra susceptione; de aliis vero quibusdam non, quia frequenter sumuntur, ut hoc unctionis Sacramentum, quod in omni pene Ecclesia saepe repetitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4