Nunc ad considerationem sacrae ordinationis accedamus .
Septem sunt spiritualium officiorum gradus sive ordines, sicut
ex sanctorum Patrum dictis aperte traditur et capitis nostri, scilicet lesu Christi,
exemplo monstratur, qui omnium officia in semetipso exhibuit, et corpori suo, quod est
Ecclesia, eosdem ordines observandos reliquit.