Text List

Capitulum 13

Capitulum 13

Quid appelletur ordo.

Si autem quaeritur, quid sit quod hic vocatur ordo, sane dici potest, signaculum quoddam esse, id est sacrum quiddam, quo spiritualis potestas traditur ordinato et officium. Character igitur spiritualis, ubi fit promotio potestatis, ordo vel gradus vocatur.

Et dicuntur hi ordines Sacramenta, quia in eorum perceptione res sacra, id est gratia, confertur, quam figurant ea quae ibi geruntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 13