Capitulum 12
Capitulum 12
[Cap. XII]. Cumque omnes spirituales sint et sacri, excellenter tamen canones duos tantum sacros ordines appellari censent, diaconatus scilicet et presbyteratus; quia "hos solos primitiva Ecclesia legitur habuisse", et de bis solis praeceptum Apostoli habemus. "Apostoli enim in singulis civitatibus episcopos et presbyteros ordinaverunt; levitas etiam ab Apostolis ordinatos legimus, quorum maximus fuit beatus Stephanus; subdiaconos vero et acolythos, procedente tempore, Ecclesia sibi constituit".
On this page