Text List

Capitulum 19

Capitulum 19

De cantore.

Cantor vero vocatur qui vocem modulatur in cantu. Huius sunt duo genera: praecentor et succentor; praecentor qui vocem praemittit in cantu; succentor, qui consequenter canendo respondet; concentor autem dicitur, quia consonat; qui autem non consonat nec concinit concentor non erit.

His "breviter tradatis, admonendi sunt Christi ministri, quatenus, sicut excellunt ordinis dignitate, ita praecellant vitae sanctitate, ut plebs eis commissa eorumque disciplinis edocta gratanter eis obediat, et eorum imitatione de die in diem proficiat", a quibus divina Sacramenta percipiunt et Missarum solemnia audiunt.

Missa autem dicitur, vel quia missa est hostia, cuius commemoratio fit in illo officio, unde dicitur: "Ite, Missa est," id est, sequimini hostiam, quae missa est ad caelestia, tendentes post eam; vel quia missus caelestis venit ad consecrandum dominicum corpus, per quem ad altare caeleste defertur hostia, unde et dicitur: Missa est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 19