Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De ordinatis ab haereticis.

Solet quaeri, si haeretici ab Ecclesia praecisi et damnati possint tradere sacros ordines, et si ab eis ordinati, redeuntes ad Ecclesiae unitatem, debeant reordinari.

Hanc quaestionem perplexam ac pene insolubilem faciunt doctorum verba, qui plurimum dissentire videntur.

Videntur enim quidam tradere, haereticos sacros ordines dare non posse, nec illos qui ab eis ordinali videntur gratiam recipere.

Dicit enim Innocentius: "Arianornm clericos non videri suscipiendos cum sacerdotii vel ministerii alicuius dignitate; quibus solum baptisma ratum esse permittit, quod "in nomine Pa"tris "et Filii et Spiritus sancti"percipitur". Dicit etiam, eos "non posse dare Spiritum sanctum, quem amiserunt" ; et "ordinatos ab haereticis caput habere vulneratum; et eum qui honorem amisit, honorem dare non posse, nec illum aliquid accepisse, quoniam in dante nihil erat, quod ille posset accipere". Tradit etiam, "venientibus ab haereticis per manus impositionem laicam tantum [tribuendam communionem, nec ex his aliquem in clericatus honorem vel exiguum subrogare".

Gregorius etiam dicit, sacrilegam esse Arianorum consecrationem, cum ex eorum manu communio percipitur.

Cyprianus etiam dicit, omnia quaecumque faciunt haeretici, carnalia, inania et sacrilega esse, et eorum "altaria falsa et illicita, sacerdotia et sacrificia sacrilega", qui "more simiarum, quae cum homines non sint, formam imitantur humanam, vultum Ecclesiae catholicae et auctoritatem sibi vindicant, cum ipsi in Ecclesia [non sint" ; et cum sint sacrilegi, sacerdotium administrant et alitare ponunt , cum nec sacrificari oblatio illic possit ubi Spiritus sanctus non sit; nec cuiquam Dominus per eius preces et orationes prosit, qui Deum ipse violavit.

Hieronymus quoque asserit, "omnia quae offeruntur ab haereticis, contaminata esse in conspectu Domini; quia, licet sancta videantur specie sui, tamen, qui contacta sunt ab illo qui pollutus est, polluuntur omnia".

Idem: "Odit Deus sacrificia haereticorum et a se proiicit; et quoties in nomine eius congregati fuerint, detestatur foetorem eorum et claudit nares suas".

Idem: "Illi offerunt panem sacrilegum", etc.

Leo etiam testatur, "extra Ecclesiam nec rata esse sacerdotia, nec vera esse sacrificia".

Idem etiam dicit: "Per crudelissimam vesaniam in Alexandrina sede omnium Sacramentorum lumen exstinctum: intercepta est sacrificii oblatio, defecit chrismatis sanctificatio et parricidalibus manibus impiorum omnia se subtraxere mysteria".

His aliisque testimoniis astrui videtur, Sacramenta ecclesiastica, praecipue corporis et sanguinis, ordinationis et confirmationis, per haereticos non posse ministrari.

Econtra autem alii sentire videntur, quod ab haereticis etiam praecisis sacri ordines, sicut et baptismus, tradi valeant; nec ab haereticis redeuntes, qui illic ordinati sunt et baptizati, iterum ordinandi sunt, sicut nec baptizandi.

Unde Augustinus: "De haereticis etiam damnatis quod quidam dicunt: "baptisma quod accepit non amittit qui recedit ab Ecclesia; ius dandi quod accepit amittit", multis modis apparet inaniter dici: primo quia nulla ostenditur causa, cur ille qui illud baptisma amittere non potest, ius dandi possit amittere. Utrumque enim Sacramentum est, et quadam consecratione utrumque homini datur, illud, cum baptizatur, et illud, cum ordinatur. Ideo non licet in catholica Ecclesia utrumque iterari. Nam si quando ex ipsa parte venientes, etiam praepositi, pro bono pacis, correcto schismatis errore, suscepti sunt, et si visum est opus esse, ut eadem officia gererent quae agebant, non sunt rursus ordinandi; sed sicut baptismus in eis, ita ordinatio mansit integra, quia in praecisione fuerat vitium, quod unitate pacis est correctum, non in Sacramentis, quae, ubicumque sunt, ipsa sunt. Et cum ipsi expedire videtur Ecclesiae, ut praepositi eorum, venientes ad catholicam societatem, honores suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa ordinationis Sacramenta detrahuntur, sed super eos manent; ideoque non eis manus imponitur, ne non homini, sed opsi Sacramento fiat iniuria. Sicut autem in baptismo est, quod per eos dari possit, sic in ordinatione ius dandi est: utrumque quidem ad perniciem suam. Sed aliud est non habere, aliud perniciose habere, aliud salubriter habere".

Idem: "De his qui ab unitate Ecclesiae separati sunt, nulla iam quaestio est, quin habeant et dare possint; sed perniciose habent pernicioseque dant, quia extra "vinculum pacis"sunt. Neutri Sacramento facienda est iniuria. Sicut non recte habet qui ab unilate recedit, sed tamen habet, et ideo redeunti non redditur; sic etiam non recte dat qui ab unitate recedit, sed tamen dat; et ideo qui ab eo accipit, venienti ad unitatem non iteratur".

Idem : "Aliud est non habere aliquid, aliud est non i ure habere vel illicite usurpare. Non igitur ideo non sunt Sacramenta Christi et Ecclesiae, quia eis illicite utantur non modo haeretici, sed etiam omnes impii; sed illi corrigendi sunt et puniendi, illa autem agnoscenda , et veneranda".

Item Gregorius: "Quod dicitis, ut qui ordinati sunt iterum ordinentur, valde ridiculosum est. Ut enim baptizatus semel, iterum baptizari non debet, ita qui consecratus est semel, in eodem ordine non valet iterum consecrari".

His aliisque auctoritatibus videtur asseri, in omnibus impiis, etiam in haereticis praecisis et damnatis, Christi Sacramenta permanere cum iure dandi: possunt enim dare, sed perniciose; et quibus dederint, non sunt iterum ordinandi. Quae praemissis ex opposito obviare videntur.

Haec autem quidam ita determinant. Dicant enim, haereticos, accepta sacerdotali vel episcopali unctione, ab Ecclesia recedentes, baptismi quidem dandi ius retinere, sed non habere facultatem tribuendi sacros ordines, vel consecrandi dominicum corpus, postquam praecisi sunt et damnati ab Ecclesia; sicut degradatus episcopus non habet potestatem largiendi sacros ordines, facultatem tamen baptizandi non amisit.

Quod vero Augustinus ait, intelligunt dictum de haereticis, qui non sententia Ecclesiae, sed pravitate sensus sui a fidei veritate ac doctrinae unitate divisi sunt; qui, licet tales sint, ius tamen consecrandi et ordinandi habent. Et qui ab eis ordinantur ante manifestam praecisionem, etiam si cum eis aperte exierint, et sententia Ecclesiae damnati fuerint, tamen si redierint, iterum ordinandi non sunt. Et ubicumque legitur de ordinatis ab haereticis, quod servatis eis ordinibus ministrare valeant, vel iterum ordinandi non sint, de huiusmodi accipiendum dicunt. Nam postquam praecisi fuerint et damnati iudicio Ecclesiae, ius ordinandi et consecrandi eis detractum asserunt, ut degradatis, vel excommunicatis.

Alii vero dicunt, Sacramenta ab haereticis et praecisis secundum formam Ecclesiae celebrata vera esse et rata, quia recedentes ab Ecclesia ius dandi et consecrandi non perdiderunt; ei qui sic ab haereticis ordinantur, cum redeunt, iterum ordinandi non sunt. Quae vero ab haereticis aliter quam in Ecclesia fiunt, falsa sunt et inania; et qui a talibus ordinari videntur non munus, sed vulnus accipiunt. Et secundum hanc differentiam varie de his loquuntur doctores.

Quidam vero dicunt, eadem Sacramenta ab haereticis praecisis posse celebrari, quae a catholicis, si ah illis forma Ecclesiae servetur; et ab eis celebrata vera esse et rata quantum ad se, quantum vero ad effectum falsa et inania et in his qui male tractant, et in his qui male suscipiunt; ideo irrita et falsa, quia quod promittunt et conferre creduntur, non tribuunt; damnanda etiam dicuntur, quia illicite dantibus vel accipientibus sunt in iudicium; polluta etiam dicuntur, non quantum ad se, sed propter indignam haereticorum tractationem. Ideo Gregorius communionem Arii vocat exsecrationem, et Innocentius, Bonosii ordinationem damnationem, non quod ita in se sint, sed quia male dantes vel accipientes tales facit; sicut etiam Hieronymus sacrificia eorum panem luctus vocat, non quantum ad se, sed quantum ad effectum.

Nonnulli vero tradunt, illos haereticos, qui in Ecclesia ordinati sunt, ius ordinandi et consecrandi, etiam cum separati fuerint, habere; qui vero, in schismate vel haeresi positi, ab eis ordinati et inuncti fuerint, illo iure carent, ideoque, cum ordinare volunt, vulnus potius infigunt, quam gratiam conferant.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1