Capitulum 3
Capitulum 3
[Cap. III]. Tales autem ad ministerium spirituale eligendi sunt clerici, qui digne possint dominica Sacramenta tractare. Melius est enim Domini sacerdoti .paucos habere ministros, qui possint digne opus Dei exercere, quam inultos inutiles, qui ordinatori onus grave inducant. Tales enim decet esse ministros Christi, qui septiformi gratia Spiritus sancti sint decori, et quorum doctrina et conversionis forma eadem gratia in aliis transfundatur, ne caelestes margaritas spiritualium verborum officiorumque divinorum sordidae vitae pedibus conculcent.
On this page