Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

De corona et tonsura.

"Corona enim signaculum est, quo signantur in partem sortis ministerii divini. Corona regale decus significat, et servire Deo regnare est. Unde ministri Ecclesiae reges esse debent, ut se et alios regant, quibus Petrus ait: "Vos estis genus electum, regale sacerdotium,"etc. Summitas capitis desuper nudatur, ut eorum mens ad Deum libera monstretur, quae, "revelata facie, gloriam Dei"contempletur. Summitas enim capitis est eminentia mentis; denudatio capitis est revelatio mentis": "clericus enim secretorum Dei non ignarus esse debet. Tondentur etiam capilli usque ad revelationem sensuum, scilicet oculorum et aurium", ut vitia in corde et opere pullulantia doceantur praecidenda, ne ad audiendum et intelligendum verbum Dei praepediatur pro quo servato reddetur in excelsis corona.

"Tonsurae autem ecclesiasticae usus a Nazareis exortus videtur , qui, prius crine servato, denique oh vitae continentiam caput radebant, et capillos in igne sacrificii ponebant. Hinc usus inolevit, ut qui divinis cultibus mancipantur quasi Nazarei, id est sancti, crine posito inveniantur, sicut ad Ezechielem dicitur: "Fili hominis, sume gladium acutum, et duc super caput tuum et barbam."Iu Actibus etiam Apostolorum , Priscillam et Aquilam hoc fecisse, legimus; Paulus quoque et alii quidam discipuli Christi hoc fecerunt".

Recte ergo in quibuslibet gradibus constituti clerici vocantur; quorum nomina et rationes nominum Isidorus exponens ait: "Cleros et clericos hinc appellatos esse credimus, quia Mathias electus est sorte, quem primum per Apostolos legimus ordinatum. Cleros enim Graece, Latine sors vel haereditas dicitur . Ideo ergo dicti sunt clerici, quia de sorte sunt Domini, vel quia Deum partem habent. Generaliter vero clerici nuncupati sunt omnes qui in Ecclesia Christi deserviunt, quorum gradus et nomina sunt haec: ostiarius, lector" etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4