De his qui a simoniacis ordinantur
scienter, vel non.
Differt tamen inter eos qui ordinantur a simoniacis scienter,
et eos qui ignoranter.
"Qui enim scienter a
simoniacis se permiserint consecrari, immo exsecrari, eorum consecratio omnino irrita est.
Qui vero ordinantur a simoniacis, quos, cum ordinantur, nesciunt esse simoniacos, qui et
tunc pro catholicis habentur, eorum ordinatio misericorditer sustinetur".