Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

De simonia, unde dicitur, et quid sit.

De simoniacis vero non est ambigendum, quin sint haeretici, qui tamen ante sententiam degradationis et ordinant et consecrant. Et licet simoniaci proprie dicantur qui instar Simonis magi impretiabilem gratiam pretio conducere volunt; et qui pro ministerio sacro pretium recipiunt in modum Giezi , Giezitae vocandi sunt; omnes tamen et dantes et accipientes simoniaci dicuntur, et utrique eadem sententia percelluntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2