Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De Sacramento coniugii. De institutione eius et causa.

"Cum alia Sacramenta post peccatum et propter peccatum exordium sumserint, matrimonii Sacramentum etiam ante peccatum legitur institutum a Domino, non tamen ad remedium, sed ad officium".

Refert enim Scriptura Genesis, in Adam misso sopore, atque una de costis eius sumta, et exinde muliere formata, virum in spiritu intelligentem, ad quem usum mulier facta esset, post ecstasim prophetice dixisse: "Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea; propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1