Capitulum 2
Capitulum 2
[Cap. II]. Coniugii autem institutio duplex est: una ante peccatum ad officium facta est in paradiso, ubi esset "torus immaculatus et nuptiae honorabiles", ex quibus sine ardore conciperent, sine dolore parerent; altera post peccatum ad remedium facta extra paradisum, propter illicitum motum devitandum. Prima, ut natura multiplicaretur; secunda, ut natura exciperetur, et vitium cohiberetur. Nam et ante peccatum dixit Deus: "Crescite et multiplicamini;" et post peccatum, omnibus pene hominibus per diluvium consumtis.
Quod vero ante peccatum institutum fuit coniugium ad officium, post peccatum vero ad remedium concessum, Augustinus testatur dicens: "Quod sanis esset officium, aegrotis est ad remedium".
Infirmitas enim incontinentiae, quae est in carne per peccatum mortua, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipitur honestate nuptiarum. Si non peccassent primi homines, sine carnis incentivo ac fervore libidinis ipsi ac successores eorum convenirent; et sicut remunerabile est aliquod bonum opus, sic coitus eorum bonus esset et remunerabilis. Quia vero propter peccatum letalis concupiscentiae lex membris nostris inhaesit, sine qua carnalis non fit commixtio, reprehensibilis est et malus coitus, nisi excusetur per bona coniugii.
On this page