Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Cuius rei Sacramentum sit coniugium.

Cum igitur coniugium Sacramentum sit, et sacrum signum est et sacrae rei, scilicet coniunctionis Christi et Ecclesiae, sicut ait Apostolus: Scriptum est, inquit: "Relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum autem hoc est magnum; ego autem dico in Christo et Ecclesia." Ut enim inter coniuges coniunctio est secundum consensum animorum et secundum permixtionem corporum, sic Ecclesia Christo copulatur voluntate et natura, quia idem vult cum eo, et ipse formam assumsit de natura hominis. Copulata est igitur sponsa sponso spiritualiter et corporaliter, id est caritate ac naturae conformitate.

Huius utriusque copulae figura est in coniugio: consensus enim coniugum copulam spiritualem Christi et Ecclesiae, quae fit per caritatem, significat; commixtio vero sexuum illam significat, quae fit per naturae conformitatem.

Inde est, quod quidam doctorum dixerunt, illam mulierem non pertinere ad matrimonium, quae non experitur carnalem copulam.

Ait enim Augustinus: "Non dubium est, illam mulierem non pertinere ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse commixtio sexus".

Item Leo Papa: "Cum societas nuptiarum ita a principio sit instituta, ut praeter commixtionem sexuum non habeat in se Christi et Ecclesiae Sacramentum, non dubium est, illam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur non fuisse nuptiale mysterium".

Item Augustinus: "Non est perfectum coniugium sine commixtione sexuum".

Haec si secundum superficiem verborum quis acceperit, inducitur in errorem tantum, ut dicat, sine carnali copula non posse contrahi matrimonium, et inter Mariam et loseph non fuisse coniugium, vel non fuisse perfectum. Quod nefas est sentire: tanto enim sanctius fuit atque perfectius, quanto a carnali opere immunius.

Sed superius posita ea ratione dicta intelligendum est, non quin pertineat mulier illa ad matrimonium, cum qua non est permixtio sexuum ; sed non perlinet ad matrimonium, quod expressam et plenam teneat figuram coniunctionis Christi et Ecclesiae. Figurat enim illam unionem Christi et Ecclesiae, quae est in caritate, sed non illam, quae est in naturae conformitate. Est ergo et in illo matrimonio typus coniunctionis Christi et Ecclesiae, sed illius tantum, qua Ecclesia Christo caritate unitur, non illius qua per susceptionem carnis capiti membra uniuntur. Nec ideo tamen minus sanctum est coniugium, quia, ut ait Augustinus, "in nuptiis plus valet sanctitas Sacramenti quam fecunditas veniris".

Est etiam coniugium signum spiritualis coniunctionis et dilectionis animorum, qua inter se coniuges uniri debent. Unde Apostolus ait: "Viri, diligite uxores vestras, ul corpora vestra."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6