Capitulum 5
Capitulum 5
Quod nuptiae bonae sint.
Fuerunt autem nonnulli haeretici nuptias detestantes, qui Tatiani appellati sunt. "Hi nuptias omnino damnant ac pares fornicationibus aliisque corruptionibus faciunt, nec recipiunt in suorum numero coniugio utentem marem vel feminam".
"Quod autem res bona sit coniugium, non modo ex eo probatur, quod Dominus legitur coniugium instituisse inter primos parentes , sed etiam quia in Cana Galilaeae nuptiis interfuit Christus easque miraculo commendavit, aqua in vinum conversa; qui etiam postea virum uxorem dimittere prohibuit nisi causa fornicationis. Apostolusetiam ait: "Virgo non peccat, si nubat."Constat igitur, rem bonam esse matrimonium ""," alioquin non esset Sacramentum; Sacramentum enim sacrum signum est.
On this page