Capitulum 2
Capitulum 2
Quid sit coniugium.
"Sunt igitur nuptiae vel matrimonium viri mulierisque conjunctio maritalis inter legitimas personas, individuam vitae consuetudinem retinens".
"Ad individuam consuetudinem pertinet, quod absque consensu alterius neuter continentiam profiteri potest, vel orationi vacare" ; et quod inter eos, dum vivunt, vinculum coniugale permanet, ut alii se copulare non liceat. et ut invicem alter alteriexhibeat quod quisque sibi. Hac autem descriptione legitimorum et fidelium tantum matrimonium includitur.
On this page