Capitulum 3
Capitulum 3
De consensu, qui efficit coniugium.
Efficieris autem causa matrimonii est consensus, non quilibet, sed per verba expressus, nec de futuro sed de praesenti.
Si enim consentiunt in futurum, dicentes: Accipiam te in virum, et ego te in uxorem; non iste consensus est efficax matrimonii. Item, si consentiant mente et non exprimant verbis vel aliis certis signis, nec talis consensus efficit matrimonium. Si autem verbis explicatur quod tamen cord non volunt; si non sit ibi coactio vel dolus, obligatio illa verborum, quibus consentiunt dicentes: Accipio te in virum, et ego te in uxorem, matrimonium facit.
Item Nicolaus Papa: "Sufficiat solus secundum leges eorum consensus, de quorum coniunctionibus agitur; qui solus, si forte in nuptiis defuerit, cetera etiam cum coitu ipso celebrata frustrantur".
On this page