Capitulum 9
Capitulum 9
[Cap. IX]. Aliquando enim sponsas vocant, quae talem habuerunt desponsationem, ubi fuit pactio coniugalis de praesenti; et illae vere coniuges sunt.
Unde Gregorius: "Si quis uxorem desponsaverit vel subarrhaverit, quamquam postmodum, praeveniente die mortis eius, nequiverit eam ducere in uxorem, tamen nulli de consanguinitate eius licet eam accipere in coniugio; et si inventum fuerit factum, separetur omnino".
Item lulius Papa: "Si quis desponsaverit uxorem vel subarrhaverit, et vel praeveniente die mortis, vel irruentibus quibusdam causis, eam non cognoverit, nec frater eius nec ullus de consanguinitate eius eandem sibi tollat in uxorem ullo unquam tempore".
Item Gregorius: "Qui desponsatam proximi sui puellam ceperit in coniugium, anathema sit ipse et omnes consentientes ei, quia secundum legem Dei mori decernitur. Nam divinae legis est mos, sponsas appellare coniuges, ut in Evangelio: "Accipe Mariam, coniugem tuam;"et in Deuteronomio: "Si quis alterius sponsam in agro vel in quolibet loco oppresserit vel adduxerit in domum suam, moriatur, quia uxorem proximi sui violavit,"non quae iam uxor erat, sed quae a parentibus uxor fieri debebat".
Sed forte illud movet quod in fine capituli dicitur: "Non quae iam uxor erat, sed quae uxor fieri debebat". Quod non ita debet intelligi, quasi uxor vere non fuerit, ex quo pactio coniugalis intercessit; sed quia nondum traducta fuerat, nec res uxoria intercesserat, scilicet concubitus coniugalis.
Vocatur etiam sponsa, quae sic viro desponsata est, ut non intercesserit consensus de praesenti, sed sponsio futuri.
Secundum quem modum illud decretum intelligitur: "Si quis sponsam filii oppresserit, et post filius eius eam duxerit, pater postea non habeat uxorem, nec mulier virum; filius, qui patris facinus ignoravit, aliam ducat". Si coniux illa fuisset, quod utique foret si in sponsalibus pactio coniugalis intercessisset, non permitteretur sponsus aliam ducere. Moechis autem poena non nubendi ex rigore infligitur, ut alii terreantur.
Item ex eodem: "Quidam desponsavit uxorem et dotavit, et cum ea coire non potuit, quam clanculo frater eius corrupit et gravidam reddidit; decretum est, ut, quamvis nupta non potuerit esse legitimo viro, desponsatam tamen fratri frater habere non possit; sed moechus et moecha fornicationis quidem vindictam sustineant, licita, vero eis coniugia non negentur".
De illa desponsatione hoc intelligi debet, ubi non fuit consensus coniugalis de praesenti, alioquin non liceret eis alia sortiri coniugia.
Secundum hoc etiam illud intelligi debet: "Statutum est a sacro conventu, ut, si quis sponsam alterius rapuerit, publica poenitentia mulctetur et sine spe coniugii maneat. Et si ipsa eidem crimini consentiens non fuerit, licentia nubendi alii non negetur". "Apparet, hanc fuisse desponsatam sine pactione coniugali de praesenti, et ideo non fuisse coniugem; cui, vivente sponso, alteri nubendi licentia non negatur".
Sunt enim quaedam nuptialia pacta de futuro, ex quibus sponsi et sponsae vocantur nec exinde coniuges sunt; et est quaedam pactio coniugalis de praesenti, quae sponsum et sponsam etiam coniuges facit. Et utraque pactio desponsatio vel sponsalia interdum dicuntur, proprie tamen sponsalia dicuntur quaedam solemnia pacta nuptialia.
On this page