Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

De opinione quorundam, qui dicunt, coniugium non esse ante carnalem copulam.

[Cap. VIII]. Item Augustinus: "Si abstines sive uxoris: voluntate tribuis ei fornicandi licentiam, et peccatum illius tuae imputabitur abstinentiae".

Item Nicolaus Papa: "Scripsit nobis Thietberga regina, regia se velle dignitate vel copula exui, et sola vita privata esse contentam, desiderare. Cui scripsimus, hoc non aliter fieri posse, nisi eandem vitam vir eius Lotharius elegerit".

Ex his palet, quod coniugati sine communi consensu continentiam profiteri, vel habitum religionis sumere non valent; et si fecerint, revocari debent. Sponsi vero possunt sine communi consensu monasterium eligere; unde videtur inter sponsum et sponsam coniugium non esse.

Ideoque asserunt, a prima fide desponsationis coniuges appellari, non re praesentium, sed spe futurorum, quia ex fide, quam ex desponsatione sibi invicem debent, postea efficiuntur coniuges.

Praemissas etiam auctoritates, quibus asseritur, quod consensus matrimonium facit, ita intelligi volunt, ut consensus vel pactio coniugalis non ante coitum faciat matrimonium, sed in coitu. Sicut enim defloratio virginitatis non facit matrimonium, nisi praecedat pactio coniugalis, ita nec pactio coniugalis, antequam adsit copula carnalis. Ex pactione igitur coniugalis sponsi et sponsae fiunt ante coitum; in coitu vero efficiuntur coniuges: facit enim pactio coniugalis, ut quae prius erat sponsa in coitu fiat coniux.

His autem ita respondemus. Fit aliquando desponsatio, ubi est compromissio viri et mulieris de contrahendo matrimonio, non est autem ibi consensus de praesenti; et est desponsatio habens consensum de praesenti, id est pactionem coniugalem, quae sola facit coniugium. In illa ergo desponsatione, ubi est pollicitatio contrahendi matrimonium, sponsi tantum et sponsae fiunt, non coniuges; et talibus sponsis licet sine communi consensu continentiam profiteri et monasterium eligere. In ea vero desponsatione, ubi est consensus de praesenti, coniugium contrahitur, et ab illius desponsationis prima fide veri coniuges appellantur. Secundum hanc distinctionem desponsationis, de sponsis varie loquuntur doctores.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8