Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Utrum consensus ille, qui facit matrimonium, sit de carnali copula, an de cohabitatione, an de alio.

Hic quaeritur, "cum consensus de praesenti matrimonium faciat, cuius rei consensus sit ille, an carnalis copulae, an cohabitationis, an utriusque. Si cohabitationis consensus matrimonium facit, tunc frater cum sorore, potest contrahere matrimonium; si carnalis copulae, tunc inter Mariam et Ioseph non fuit coniugium. Proposuerat enim Maria in virginitate manere, nisi Deus aliter facere iuberet, secundum quod videtur Angelo dixisse "Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?"id est, me non cognituram proposui. Neque enim, quia tunc virum non cognoscebat, necesse erat inquiri, quomodo posset habere filium: sed quia nunquam se cognituram proposuerat". Dicit enim Beda, "quod in virginitate manere disposuerat". Si igitur contra suum propositum post consensit in carnalem copulam, videtur facta voti rea mente etsi non opere violati.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3