Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

[Cap. IV]. Dicamus igitur, quod consensus cohabitationis, vel carnalis copulae non facit coniugium, sed consensus coniugalis societatis, verbis secundum praesens tempus expressus, ut cum vir dicit: Ego accipio te in meam, non dominam, non ancillam, sed coniugem.

Quia enim non domina vel ancilla datur, ideo nec de summo nec de imo a principio formata est, sed de latere viri ob coniugalem societatem. Si de summo fieret, ut de capite, videretur ad dominationem creata; si vero de imo, ut de pedibus, videretur ad servitutem subiicienda; sed quia nec in dominam nec in ancillam assumitur, facta est de medio, id est de latere, quia ad coniugalem societatem assumitur.

Cum igitur sic conveniunt, ut dicat vir: Accipio te in meam coniugem, et dicat mulier: Accipio te in meum virum; his verbis vel aliis idem significantibus exprimitur consensus non carnalis copulae, vel cohabitationis corporalis, sed coniugalis societatis; ex qua oportet eos cohabitare, nisi forte causa religionis pari voto corporaliter separentur, vel ad tempus, vel usque in finem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4