De baptismo. De differentia baptismi
Ioannis et Christi.
Nunc vero de baptismi Sacramento videamus, quod inter novae
gratiae Sacramenta primum est.
Baptismum Christi Ioannes suo baptismo praenuntiavit, qui
primus baptizasse legitur, sed in aqua, non in Spiritu, sicut ipse ait: "Ego baptizo vos in aqua in poenitentiam".
Sola enim corpora abluebat,
a peccatis vero non mundabat.