Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De Sacramentis novae legis.

Iam ad Sacramenta novae legis accedamus, quae sunt: baptismus, confirmatio, panis benedictionis, id est eucharistia, poenitentia, unctio extrema, ordo, coniugium. Quorum alia remedium contra peccatum praebent et gratiam adiutricem conferunt, ut baptismus; alia in remedium tantum sunt, ut coniugium; alia gratia et virtute nos fulciunt, ut eucharistia et ordo.

Si vero quaeritur, quare non fuerint haec Sacramenta instituta mox post hominis lapsum, cum in his sit iustitia et salus, dicimus, non ante adventum Christi, qui gratiam attulit, gratiae Sacramenta fuisse danda, quae ex ipsius morte et passione virtutem sortita sunt. Christus autem venire noluit, antequam homo de lege naturali et scripta convinceretur, quod neutra iuvare posset.

"Fuit tamen coniugium etiam ante peccatum institutum, non utique propter remedium, sed ad Sacramentum et ad officium" ; post peccatum vero fuit in remedium contra carnalis concupiscentiae corruptelam; de quo suo loco tractabimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1