Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

De forma baptismi Ioannis.

Hic considerandum est, si baptizati a Ioanne iterum baptizati sint baptismo Christi, et qua forma verborum usus sit Ioannes.

Illi qui baptizati sunt a Ioanne, nescientes Spiritum sanctum esse, ac spem ponentes in illius baptismo, postea baptizati sunt baptismo Christi. Baptismus autem Ioannis in nomine venturi tradebatur.

Unde Hieronymus Super Ioelem: "Qui dicit, se in Christum credere, et non credit in Spiritum sanctum, nondum habet claros oculos. Unde baptizati a Ioanne in nomine venturi, id est Domini Iesu, quia dixerunt: "Sed neque, si Spiritus sanctus est, audivimus", iterum baptizabantur, immo verum baptisma accipiebant".

Illi vero, qui spem non posuerunt in baptismo Ioannis, et Patrem et Filium et Spiritum sanctum credebant, non post baptizati fuerunt, sed impositione manuum, ab Apostolis super eos facta, Spiritum sanctum receperunt. Alii vero, qui non ita credebant, baptizati sunt baptismo Christi, ut praedictum est.

Unde Hieronymus: "Qui Spiritum sanctum nesciebant, cum baptismum a Ioanne acceperunt, iterum baptizati sunt", ne quis ex Iudaeis vel gentibus putaret, aquam sine Spiritu sancto ad salutem posse sufficere .

De hoc etiam Ambrosius: "Quidam negaverunt, se scire Spiritum sanctum, cum baptizatos se dicerent Ioannis baptismo, qui in advenientis Iesu, non in suo baptizavit nomine. Isti ergo, quia nec in Christi nomine nec cum fide Spiritus sancti baptizati fuerant, non potuerunt accipere baptismi Sacramentum; baptizati sunt igitur in nomine Christi, nec iteratum est in his baptisma, sed novatum".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6