Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quid sit baptismus.

Post haec videndum est, quid sit baptismus, et quae sit forma, et quando institutus, et causa institutionis.

Baptismus dicitur tinctio, id est ablutio corporis exterior facta sub forma verborum praescripta. Si enim fiat ablutio sine verbo, non est ibi Sacramentum, sed accedente verbo ad elementum, fit Sacramentum; non utique ipsum elementum fit Sacramentum, sed ablutio facta in elemento.

Unde Augustinus: "Verbo baptisma consecratur; detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum. Unde est haec tanta virtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo? non quia dicitur, sed quia creditur. Nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud est virtus immanens".

In duobus ergo consistit Sacramentum baptismi, scilicet verbo et elemento. Ergo etsi alia desint, quae ad decorem Sacramenti instituta sunt, non ideo minus est verum Sacramentum et sanctum, si verbum sit ibi et elementum. Nam et in hoc Sacramento et in aliis quaedam solent fieri ad decorem et honestatem Sacramenti, quaedam ad substantiam et causam Sacramenti pertinentia. De substantia huius Sacramenti sunt verbum et elementum, cetera ad solemnitatem eius pertinent.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1