Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

De finali causa coniugii.

Exposito, quae sit efficiens causa matrimonii, consequens est ostendere, ob quam causam soleat vel debeat contrahi matrimonium.

"Est igitur finalis causa contrahendi matrimonii principalis procreatio prolis; propter hoc enim instituit Deus coniugium inter primos parentes, quibus dixit: "Crescite et multiplicamini", etc. Secunda est post peccatum Adae vitatio fornicationis; unde Apostolus: "Propter fornicationem unusquisque habeat uxorem, et unaquaeque habeat virum suum". Sunt et aliae causae honestae, ut inimicorum reconciliatio et pacis redintegratio. Sunt etiam aliae minus honestae causae, propter quas aliquando contrahitur, ut viri mulierisque pulcritudo, quae animos amore inflammatos saepe impellit inire coniugium, ut explere suum valeant desiderium; quaestus quoque et divitiarum possessio frequenter est causa coniugii; et alia multa, quae cuique diligentiam adhibenti facile est discernere."

"Nec est assentiendum illis qui dicunt, non esse coniugium, quod propter has causas minus honestas contrahitur. Constat enim ex praemissis, coniugium fieri ex communi consensu, verbis de praesenti expresso, quamvis amor ad hoc attraxerit."

"Cuius rei documentum praestat Iacob, qui Rachel "decoram facie et venusto aspectu"adamavit, eamque diligens ait: "Serviam tibi pro Rachel septem annis.""

"In Deuteronomio etiam legitur: "Si videris in medio captivorum mulierem pulcram et adamaveris eam, voluerisque uxorem habere, introduces eam in domum tuam"."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3