Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

De coniugio Mariae et Ioseph.

Praemissis addendum est aliquid de modo illius consensus, qui inter Mariam et Ioseph intercessit.

Sane credi potest, non solum Mariam, sed etiam loseph apud se disposuisse virginitatem servare, nisi Deus aliter iuberet; eosque sic consensisse in coniugalem societatem, ut uterque de altero revelante Spiritu, intelligeret quod virginitatem servare vellet, nisi Deus aliter inspiraret; sed illam voluntatem verbis non expresserant, postea vero expresserunt, et in virginitate permanserunt. Consensit ergo Maria in maritalem societatem, sed non in carnalem copulam, nisi de ea Deus specialiter praeciperet, cuius etiam consilio in maritalem consensit copulam, quia virginitatem servare volebat; et ideo non aliter consensisset in coniugalem societatem, nisi familiare Dei consilium habuisset.

De qua Augustinus sic ait: "Beata Maria proposuit, se servaturam votum virginitatis in corde, sed ipsum votum non expressit in ore. Subiecit se divinae dispositioni, proposuit se servaturam virginitatem, nisi Deus ei aliter revelaret. Committens ergo virginitatem suam divinae dispositioni, consensit in carnalem copulam, non illam appetendo, sed divinae inspirationi in utroque obediendo; postea vero simul cum viro labiis expressit, et uterque in virginitate permansit".

Inter quos, ut ait Augustinus, perfectum fuit coniugium; perfectum quidem non in significatione, sed in sanctitate: sanctiora enim sunt coniugia pari voto continentium.

Unde Augustinus: "Quod Deo pari consensu voverais, ambo perseveranter reddere debuistis; a quo proposito si lapsus est ille, tu saltem persevera". "Non quia pariter temperabatis a commixtione carnali, ideo maritus tuus esse destiterat, immo vero tanto sanctius coniuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita servabatis".

Perfectum igitur fuit Mariae et Ioseph coniugium in sanctitate; perfectum etiam fuit secundum triplex bonum coniugii, fidem scilicet, prolem et Sacramentum.

"Omne enim nuptiarum bonum, ut ait Augustinus, impletum est in illis parentibus Christi fides, proles, Sacramentum: prolem cognoscimus, ipsum Dominum; fidem, quia nullum adulterium; Sacramentum, quia nullum divortium".

"Solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat sine pudenda concupiscentia carnis, quae accidit ex peccato; sine qua concipi voluit, qui sine peccato futurus erat".

Et licet non intercesserit coniugalis concubitus, coniuges tamen vere fuerunt merite, non carne, sicut et parentes; quamvis Ambrosius dicat, perfectum fieri coniugium per carnalem copulam. "In omni, inquit, matrimonio coniunctio intelligitur spiritualis, quam confirmat et perficit coniunctorum commixtio corporalis". Sed intelligendum est, coniugium perfici commixtione corporali, non quantum ad veritatem, vel sanctitatem coniugii, sed quantum ad significationem, quia perfectius unionem Christi et Ecclesiae tunc figurat.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2