Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

[Cap. III]. Qui vero venena sterilitatis procurant non coniuges, sed fornicarii sunt.

Unde Augustinus: "Aliquando eousque pervenit haec libidinosa crudelitas vel libido crudelis, ut etiam venena sterilitatis procurent et, si nihil valuerint, conceptos foetus intra viscera aliquo modo extinguant vel fundant, volendo suam prolem prius interire quam vivere; aut si in utero vivebat, occidi, antequam nasci. Prorsus, si ambo tales sint, coniuges non sunt ; et si ab initio tales fuerunt, non sibi per connubium, sed per stuprum potius convenerunt. Si vero ambo non sunt tales, audeo dicere, aut illa quodam modo est mariti meretrix, aut ille adulter uxoris".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3