Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quando sint homicidae qui procurant abortum.

Hic quaeri solet de his qui abortum procurant, quando judicentur homicidae, vel non.

Tunc puerperium ad homicidium perlinet, quando formatum est et animam habet, ut Augustinus Super Exodum asserit : "Informe autem puerperium, ubi non est anima viva, lex ad homicidium pertinere noluit".

Dici etiam Augustinus, quod "informe puerperium animam non habet, ideoque multatur pecunia, non redditur anima pro anima; sed iam formato corpori anima datur, non in conceptu corporis nascitur cum semine derivata. Nam si cum semine et anima existit de anima, tunc et multae animae quotidie pereunt, cum semen fluxu non proficit nativitati. Primum oportet, domum compaginari et sic habitatorem induci; cum ergo lineamenta compacta non fuerint, ubi erit anima" ?

Item Hieronymus: "Semina paulatim formantur in utero, et tamdiu non reputatur homicidium, donec elementa confecta suas imagines membraque suscipiant".

Ex his apparet, tunc homicidas esse qui abortum procurant, cum formatum est et animatum puerperium.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4