Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

[Cap. VII]. "Incontinentiae malum est, quod vir cognoscit uxo rem etiam ultra necessitatem procreandi liberos, sed et ibi est nuptiarum bonum: non enim, quia incontinentia malum est, ideo coniugium, ubi est concubitus praeter intentionem generationis, non est bonum. Non propter illud malum culpabile est hoc bonum, sed illud malum fit veniale propter bonum nuptiale" ; quod non reprehendit Apostolus, sed malum incontinentiae.

Idem: "Concubitum, qui non fit causa prolis, nuptiae non cogunt fieri, sed impetrant ignosci; si tamen non ita sit nimius, ut impediat tempora, quae orationi debentur, nec immutetur in eum usum, qui est contra naturam. Concubitus enim necessarius causa generandi inculpabilis, et solus ipse nuptialis est; ille vero, qui ultra necessitatem progreditur, non rationi, sed libidini obsequitur, et hunc non exigere, sed reddere coniugi, ne fornicetur, ad coniugem pertinet. Si vero ambo tali concupiscentiae subiguntur, rem faciunt, quae non est nuptiarum; cuius delicti non sunt nuptiae hortatrices, sed deprecatrices". "Decus quidem coniugale est castitas, procreandi et reddendi carnalis debiti fides, hoc est opus nuptiarum, quod ab omni peccato defendit Apostolusdicens: "Non peccat virgo, si nupserit"".

Cum igitur culpabilis non sil generandi intentione concubitus, qui proprie nuptiis imputandus est, quid secundum veniam concedit Apostolus, nisi quod coniuges carnis debitum exposcunt, non propaginis voluntate sed libidinis voluptate? quae tamen voluptas non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit veniam. Immoderata igitur progressio secundum veniam conceditur. Quocirca et hinc laudabiles sunt nuptiae, quia etiam illud quod non perlinet ad se, ignosci faciunt propter se: non enim iste concubitus, quo servitur concupiscentiae, agiturut impleatur foetus, quem postulant nuptiae.

"Omnino igitur in genere suo nuptiae bonae sunt, quia fidem tori servant, et prolis suscipiendae causa utrumque sexum commiscent, et impietatem separationis horrent".

Sanctitati etiam coniugii nec coniux infidelis obesse potest, sed potius fidelis prodest infideli, ut Apostolus docet.

Ex his ostenditur, quod coniuges, qui causa prolis tantum conveniunt, vel qui exigentibus debitum reddunt, defendit a peccato sanctitas coniugii bonumque nuptiale. "Si enim absque peccato non posset fieri concubitus coniugalis, non praecepisset Dominus post diluvium eos copulari, dicens: "Crescite et multiplicamini;"cum iam sine carnali concupiscentia non commisceri possent".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7