Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

De indulgentia, quam facit Apostolus.

Sed si concubitus, qui fit causa prolis, culpa caret, quid Apostolus secundum indulgentiam permittit? Ita enim ait: "Hoc autem dico secundum indulgentiam." Cui enim praestatur venia nisi culpae? Per hoc etiam quidam probare volunt, nuptias esse peccatum.

Sed ut supra dictum est, indulgentia alia est concessionis, alia permissionis. Egerat Apostolus de nuptiis et de carnali coitu et ad utrumque retulit illud: "Hoc autem dico secundum indulgentiam." Indulgentur enim nuptiae secundum concessionem et concubitus nuptialis, qui fit tantum causa prolis. Concubitus vero, qui est praeter necessitatem generandi, ob incontinentiam, indulgetur secundum permissionem, quia ibi aliqua culpa est, sed levis. Ideoque non iubetur, nec conceditur, sed permittitur, quia non est laudabilis, sed venialis.

De hoc Augustinus sic ait: "Forte aliquis dicet: Si veniam concessit Apostolus, ergo peccatum sunt nuptiae; cui enim venia nisi peccato conceditur? Plane, quod infirmitati permisit secundum veniam, audeo dicere peccatum esse; veniam namque concedens Apostolusconcubitum attendit coniugatorum, ubi est incontinentiae malum".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6