Capitulum 3
Capitulum 3
Quando cessandum sit a coitu.
Unde Augustinus: "Christiano cum uxore sua aliquando licet convenire, aliquando non; propter processionis enim dies et ieiuniorum aliquando non licet convenire, quia etiam a licitis abstinendum est, ut facilius impetrari possit quod postulatur".
Idem: "Quoties enim vel dies Nativitatis, vel reliquae festivitates advenerint, non solum a concubinarum consortio, sed etiam a propriis uxoribus abstinete".
Item Ambrosius: "Si causa procreandorum filiorum ducitur uxor, non multum tempus concessum videtur ad ipsum usum; quia et dies festi et dies processionis et ipsa ratio conceptus et partus iuxta legem cessare usum carnis his debere temporibus demonstrant".
Illi autem, quod dictum est, reddere debitum non esse peccatum, videtur obviare quod ait Hieronymus: "Quicumque uxori debitum reddit, vacare non potest orationi nec carnes Agni edere".
Item: "Si panes propositionis ab his qui uxores suas tetigerant, comedi non poterant, quanto magis "panis, qui de caelo descendit", non potest ab his qui coniugalibus paulo ante haesere complexibus, violari atque contingi. Non quod nuptias condemnemus, sed quod eo tempore, quo carnes Agni manducaturi sumus, vacare a carnalibus operibus debeamus".
On this page