Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quibus temporibus non sint celebrandae nuptiae.

Nec solum in opere carnali observanda sunt tempora, sed etiam in celebrandis nuptiis, secundum illud: "Non oportet a Septuagesima usque in Octavam Paschae, et iribus hebdomadibus ante festum sancti loannis, et ab Adventu Domini usque post Epiphaniam nuptias celebrare. Quod si factum fuerit, separentur".

Item Nicolaus: "Nec uxorem ducere nec coniugia facere quadragesimali tempore convenire posse ullo modo arbitror".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4