Nunc superest attendere quae personae sint legitimae ad
contrahendum matrimonium.
Legitimae indicantur personae secundum statuta patrum, quae
diversa sunt. Aliae namque fuerunt legitimae ante Legem, aliae in tempore gratiae. Item,
in primitiva Ecclesia quaedam erant legitimae, quae modo non sunt. Earum vero, quae modo
legitimae vel illegitimae sunt, quaedam sunt plene legitimae, quaedam omnino illegitimae,
quaedam mediae.
Plene legitimae sunt, quibus non obviat votum continentiae,
vel ordo sacer, vel cognatio, vel dispar cultus, vel conditio, vel naturae frigiditas, et
si quid est aliud.
Penitus vero illegitimae sunt per votum, per ordinem, per
cognationem, per disparem cultum.
Mediae vero sunt, nec plene legitimae, nec omnino illegitimae,
per frigiditatem, per conditionem. Si enim tales iunguntur ignoranter, commanere possunt,
quibusdam accedentibus causis, et eisdem deficientibus, dividi.