Capitulum 4
Capitulum 4
Cui licebat tunc plures habere, vel non.
Audi, quid scriptum est in Deuteronomio: "Non habebis uxores plurimas, quae alliciant animam tuam ."
Super quem locum Augustinus ait: Manifestum est, Salomonem hoc praeceptum transisse; David autem plures habuit, nec praeteriit. Permissum est enim plures habere, non plurimas, quae alliciant animam, multiplicare; cum tamen additur: "ut non elevetur cor eius", alienigenas esse prohibitum videtur. Verumtamen multiplicatio uxorum generaliter prohibita est; permissum est autem regi plures habere, sed non multiplicare.
" "Veniente"autem "plenitudinis tempore,"quo Christi gratia ubique est dilatata, reducta est lex nuptiarum ad priorem honestioremque institutionem, ut unus uni in figura Christi et Ecclesiae i ungatur".
"Nec quaeritur electio muneris in successione generis, sed in perfectione vitae et sinceritate scientiae; et virginitas fecunditati praefertur, et sacerdotibus continentia indicitur".
Unde Ambrosius: "Tolerabilius est mentem virginem quam carnem habere; utrumque bonum est, si liceat; si non liceat, saltem non homini casti sed Deo simus". "Virgo prostitui potest, adulterari non potest; nec lupanaria infamant castitatem, sed castitas etiam loci abolet infamiam".
Idem Isidorus: "Non potest corpus corrumpi, nisi prius animus corruptus fuerit: munda enim a contagione anima, caro non peccat".
In fine huius capituli aperitur, quomodo verum sit, nisi anima prius fuerit corrupta, corpus non posse corrumpi, scilicet peccato.
Illud etiam Augustini advertendum est: "Sicut, inquit, sanctius est mori fame quam idolothytis vesci, ita sanctius est defungi sine liberis, quam ex illicito coitu stirpem quaerere. Undecumque vero nascantur homines, si parentum vilia non sectentur et Deum recte colant, honesti et salvi erunt: semen enim ex qualicumque homine Dei creatura est; et eo male utenti male erit, non ipsum aliquando malum erit".
On this page