Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

De his qui maleficiis impediti coire nequeunt.

De maleficii autem impedimento hoc tenendum decernitur, quod "si per sortiarias et maleficas concubitus non sequitur, hortandi, sunt quibus ista eveniunt, ut spiritu contrito et humiliato Deo et sacerdoti de omnibus peccatis confessionem faciant, et lacrymis atque eleemosynis, orationibus et ieiuniis Domino satisfaciant; et per exorcismos ac cetera ecclesiasticae disciplinae munimina ministri Ecclesiae tales sanare procurent. Quod si non potuerint, separari valebunt. Sed postquam alias nuptias expetierint, illis viventibus, quibus iunctae fuerant, prioribus, quos reliquerant, etiam si possibilitas concumbendi eis reddita fuerit, reconciliari nequibunt".

Quod in fine huius capituli continetur ex rigore magis dictum intelligendum est quam ex canonica aequitate; vel intelligendum est, non posse reconciliari prioribus, nisi iudicio Ecclesiae, quo divisio facta fuerat.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3