Capitulum 5
Capitulum 5
De his qui dormiunt cum duabus sororibus.
De his etiam, qui cum duabus sororibus, vel quae cum duobus fratribus dormierint, videndum est, quid censeant canones.
"Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis ante fuerit uxor, neutram ex ipsis habeat; nec ipsi adulteri unquam in coniugio copulentur".
Item: "Nec propriae uxori licet sibi reddere debitum, quam sibi reddidit illicitam, sororem eius cognoscendo. Nec etiam post mortem uxoris licet ei vel adulterae copulari in coniugium".
Item Zacharias Papa: "Concubuisti cum sorore uxoris tuae; si fecisti, neutram habeas, et uxor tua, si non fuerit conscia sceleris et continere non vult, nubat in Domino, cui vult. Tu vero et adultera sine spe coniugii maneatis, et dum vivitis, poenitentiam agite". Quod ait: "cui vult nubat," intelligendum est post mortem viri.
Unde Gregorius: "Qui uxores suas in adulterio deprehendunt, nec ille nec illa aliam uxorem accipiat, vel alium virum, quamdiu ambo vivunt. Si vero adultera mortua fuerit, vir eius, si vult, nubat; adultera vero nunquam, etsi mortuus luerit vir eius, sed omnibus diebus poenitentiae lamenta persolvat".
On this page