Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De iure viri et mulieris.

Hoc etiam notandum est, quod cum Dominus concedat uxorem dimitti causa fornicationis viro, eadem licentia non tollitur feminis.

Unde Hieronymus: "Praecepit Dominus, uxorem non dimitti, excepta causa fornicationis, et si dimissa fuerit, manere innuptam. Quidquid viris praecipitur, hoc consequenter redundat ad feminas: non enim adultera uxor dimittenda est, et vir moechus tenendus".

Item: "Apud nos quod non licet feminis, aeque non licet viris, et eadem servitus pari conditione censetur".

Ex his ostenditur, quod mulier potest super fornicatione virum convenire, ut vir mulierem.

Unde Innocentius Papa: "Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat; sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant; viri autem liberius uxores suas adulteras apud sacerdotes deferre consueverunt. Et ideo mulieribus, prodito earum crimine, communio negatur; virorum autem latente commisso, non facile quisquam ex suspicionibus arcetur, qui submovebitur, si eius flagitium detegatur".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1