Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quod fornicariam nequit dimittere vir, nisi ipse expers fuerit fornicationis, et e converso.

Si vero quaeritur, an adulter adulteram possit dimittere causa fornicationis, dicimus, quod nequit adultera uxor dimitti a viro, nisi et ipse expers fornicationis existat, et e converso.

Unde Augustinus: "Nihil iniquius est quam causa fornicationis dimittere uxorem, si et ipse convincitur fornicari. Occurrit enim illud: "In quo alterum iudicas, te ipsum condemnas."Quopropter quisquis fornicationis causa vult abiicere uxorem, priordebet esse a fornicatione purgatus; quod similiter et de femina dixerim".

Idem: "Indignantur mariti, si audiant, adulteros viros pendere similes adulteris feminis poenas; cum tanto gravius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et virtute vincere et exemplo regere feminas".

Ex his apparet, quod adulter adulteram dimittere non valet, et e converso.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2