Capitulum 4
Capitulum 4
De illis qui ante coniunctionem se polluerunt per adulterium.
Item: "Relatum est auribus sanctorum sacerdotum, quendam alterius uxorem stupro violasse, et insuper moechae iuramentum dedisse, quod post legitimi mariti mortem, si superviveret, duceret eam uxorem; quod et factum est. Tale ergo connubium prohibemus et anathematizamus".
Sed econtra Augustinus testatur dicens: "Denique mortuo eo, cum quo fuit verum connubium, fieri potest coniugium cum qua praecessit adulterium".
Idem: "Posse fieri sane licitas nuptias ex personis illicite coniunctis, honesto placito subsequente, manifestum est".
On this page