Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De servis. Utrum propter extremam conditionem possit fieri separatio.

Nunc de conditione videamus, an valeat coniugium dividere.

Ad quod dicimus, quia "non negatur ingenua posse nubere servo; sed si nescitur esse servilis conditionis, libere potest dimitti, cum servitus eius fuerit deprehensa", secundum illud: "Si ingenuus homo ancillam alterius uxorem acceperit, et aestimat quod ingenua sit, si ipsa femina fuerit postea in servitute detecta, si eam a servitute redimere potest, faciat; si non potest, si voluerit, aliam accipiat. Si vero ancillam eam scierat et collaudaverat, post eam ut legitimam habeat".

Item ex eodem: "Si femina ingenua acceperit servum, sciens, quod servus esset, habeat eum, quia omnes unum patrem habemus in caelis, una lex erit viro et feminae". "Cum dicitur: sciens illum servum, datur intelligi, quod si nescierit illum servum esse, non cogitur manere cum ipso. Si enim conditionis dolum patitur, non cogitur adhaerere ei cuius fraude decepta est. Si autem scierit vir conditionem mulieris, vel e converso, non valet eam dimittere".

Unde Zacharias Papa: "Si quis liber ancillam in matrimonio acceperit, non habeat licentiam dimittere eam, si consensu amborum coniuncti sunt, nisi ob fornicationem" ; de illis agit, quibus alterutrius conditio est nota, quando coniunguntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1