Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

De interfectoribus suarum coniugum.

His adiiciendum est de occisoribus suarum coniugum; de quibus Nicolaus scribit: "Interfectores suarum coniugum sine indicio, cum non addis adulterarum, vel aliquid huiusmodi, quid aliud habendi sunt quam homicidae? Ac per hoc ad poenitentiam redigendi; quibus penitus denegatur coniugium".

"Hic videtur Nicolaus permittere maritis pro adulterio vel alio huiusmodi uxores suas interficere; sed ecclesiastica disciplina spirituali gladio, non materiali, criminosos feriri iubet".

Unde idem Nicolaus: "Inter haec vestra Sanctitas addere studuit, si cuius uxor adulterium perpetraverit, utrum marito eius liceat secundum mundanam legem interficere? Sed sancta Dei Ecclesia nunquam mundanis constringitur legibus, gladium non habet nisi spiritualem".

Item Pius Papa: "Quicumque propriam uxorem absque lege et sine causa interfecerit aliamque duxerit, armis depositis, publicam agat poenitentiam; et si contumax extiterit, anathematizetur, usquequo consentiat".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2