Capitulum 1
Capitulum 1
In quibus ordinibus nequeat contrahi matrimonium.
Sunt igitur quidam ordines, in quibus nullatenus potest contrahi coniugium, et si intercesserit copula, fit divortium, ut sacerdotium, diaconatus et subdiaconatus. In aliis vero permittitur sortiri coniugium, nisi religionis habitum sumserint, vel votum continentiae fecerint.
Unde Leo Papa: "Clericos, lectores, ostiarios, exorcistas, acolythos, si extra votum et habitum inveniuntur et continentiam profiteri nolunt, uxorem ducere virginem Ecclesia Romana permittit, non viduam, non repudiatam; quia deinceps nec ad subdiaconatum provehi poterunt, nec laicus uxorem sortitus non-virginem, vel bigamus ad clericatum".
Item ex "Carthaginensi Concilio": "Placuit episcopos, presbyteros, diaconos, subdiaconos etiam ab uxoribus abstinere; quod si non fecerint, etiam ab ecclesiastico removeantur officio; ceteros vero clericos ad hoc non cogi".
On this page