Capitulum 3
Capitulum 3
De illis qui post longam captivitatem redeunt.
Hic quaeritur de illis feminis, quae putantes viros suos interemptos, in captivitate, vel ab iniqua dominatione nunquam liberandos, in aliorum coniugia transierunt, si illi qui putabantur periisse, remeaverint, utrum eis reddi debeant, et an secundi fornicarii sint, et ipsae reae adulterii.
De hoc beo Papa ait: "Necesse est, ut legitimarum foedera nuptiarum redintegranda credamus, et remotis his quae hostilitas intulit, cuique id legitime reformetur, quod intulit; procurandumque est, ut recipiat quisque quod proprium est. Nec tamen culpabilis indicetur et quasi alieni iuris pervasor habeatur qui personam eius mariti, qui iam non esse aestimabatur, assumsit. Sic enim multa, quae ad eos, qui in captivitatem ducti sunt, pertinebant, in ius alienum transire potuerunt; et tamen plenae iustitiae est, ut, eisdem reversis, reformentur. Ideoque, si viri, post longam captivitatem reversi, ita in dilectione suarum coniugum perseverant, ut eas cupiant in suum redire consortium, dimittendumest et inculpabile indicandum quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poscit. Sin autem aliquae mulieres ita posteriorum virorum amore sunt captae, ut malint his cohaerere quam ad legitimum transire consortium, merito sunt notandae, ita ut ecclesiastica communione priventur, quae de re excusabili contaminationem criminis elegerunt. Redeant ergo in suum statum coniugia, quia, sicut mulieres, quae ad viros suos reverti noluerint, impiae sunt habendae, ita illae quae redeunt, merito sunt laudandae".
Ex his ostenditur, illos qui taliter iunguntur, ut credant virum interemptum, per ignorantiam aliquam excusationem habere de peccato; et tantum primam copulam esse legitimam, non secundam; veniam tamen habere, si careat opprobrio malae voluntatis.
Sed si quis, relicta uxore in patria sua, in longinquam abiens regionem, aliam ducat, deinde poenitentia ductus eam dimittere velit, asserens, se aliam habuisse, quae vivit, nec Ecclesia permittat, quae quod ille asserit ignorat; quaeritur, an in hac secunda copula sit coniugium.
On this page