Capitulum 1
Capitulum 1
De dispari cultu.
Post haec de dispari cultu videndum est. Haec est enim una de causis, quibus personae illegitimae fiunt ad contrahendum matrimonium.
Non enim licet Christiano cum gentili vel ludaea inire coniugium, quia etiam in veteri Testamemento prohibitum est, fideles viros infideles ducere uxores, Domino dicente: "Non accipies uxores de filiabus alienigenarum filiis tuis, ne traducant eos post deos suos." luxta hoc Domini praeceptum ludaeorum coniugia cum alienigenis inita Esdras separavit. Hoc idem etiam in novo Testamento servatur.
Unde Augustinus: "Ne nubat femina, nisi suae religionis viro, vel ne vir talem ducat uxorem. Id enim, ut dicis, iubet Dominus, docet Apostolus, utrumque praecipit Testamentum".
Item Ambrosius: "Cave, Christiane, gentili vel ludaeo filiam tuam tradere; cave, ne ludaeam vel gentilem vel alienigenam, id est haereticam, et omnem alienam a fide tua uxorem accersias tibi".
On this page