Capitulum 3
Capitulum 3
[Cap. III]. Potest tamen licite dimittere, quia in infideli est fornicatio, si non corporis, tamen mentis. Causam enim fornicationis Dominus excepit; fornicationem vero generalem et universalem intelligere cogimur, non modo scilicet corporalem, sed et spiritualem.
De qua Augustinus ait: "Idololatria et quaelibet noxia superstitio fornicatio est. Dominus autem permisit, causa fornicationis uxorem dimitti, sed non iussit; et sic dedit Apostolo locum monendi, ut qui vult non dimittat" ; potest tamen licite dimittere. "Si enim fornicatio carnis detestanda est in coniuge, quanto magis fornicatio mentis, id est infidelitas".
On this page