Capitulum 4
Capitulum 4
Pro quibus peccatis possit fieri separatio, vel non.
Si autem quaeris, an propter aliud vitium nisi propter infidelitatem vel idololatriam possit dimitti, attende quod Augustinus ait: "Si infidelitas fornicatio est, et idololatria infidelitas, et avaritia idololatria ; non est dubitandum, et avaritiam fornicationem esse. Quis ergo quamlibet illicitam concupiscentiam potest a fornicationis genere separare, si avaritia fornicatio est? Ex quo intelligitur, quod propter illicitas concupiscentias non tantum quae in stupris cum alienis viris vel feminis committuntur, sed ob quaslibet, quae animam a lege Dei aberrare faciunt et perniciose corrumpi, possit sine crimine et vir uxorem suam dimittere, et uxor virum".
Item: "Rectissime dimittitur, si viro suo dicat: non ero uxor tua nisi milii de latrocinio divitias congeras, vel nisi solita lenocinia exerceas, aut si quid aliud facinorosum vel flagitiosum a viro suo expetat. Tunc ille, si veraciter poenitens est, habetque "fidem per dilectionem operantem", membrum, quod eum scandalizat, amputabit".
On this page